- STIBADIUM
- STIBADIUMGraece Στιβάδιον, torulus fuit e gramine, herbis frondibus seu floribus stipatus, a ςτείβω, Hesych. Στιβὰς ἀπὸ ῥάβδων καὶ χλωρῶν χόρτων ςτρῶσις καὶ φύλλων, ἢ Χαμαικοίτη, Stratum e frondibus, viridique gramine, ac foliis constructum et lectus humi positus. Unde alibi apud eundem, Χαμεύνη ςτιβὰς καὶ ταπεινὴ κλινὶς, Torus et humilis lectus. Stratum enim pauperum erat, eidem proin alibi iterum κλινίδιον πενιχρὸν, lectulus paupertinus, appellatur. Sed et Ascetarum fuisse, diximus in voce Somnus. Isidorus Camam vocat, cum ait: Cama est brevis lectus et circa terram; Graece enim χαμαὶ humi dicunt; hincque tunicas lineas interiores Camisias dici tradit, quod in his dormimus in Camis. Verum non Camas, sed Cameunas Graeci, strata istiusmodi humilia, et lectulos humo propiores vocârunt. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. Part. i. l. 3. c. 5. Inde Stibadium tricliniare: de quo sic Martialis l. 14. Epigr. 87. cui tit. Stibadia,Accipe Lunatâ scriptum testudine Sigma,Octo capit: veniat quisquis amicus erit.Ubi cum Stibadium idem faciat cum Sigmate, Vide hanc vocem suprâ: et via in Triclinii locum successêre Stibadia, Antiqui enim Stibadia non habebant, sed stratis tribus lectis epulabantur, unde et Triclinium sterni dicebatur, Servius ad Aeneid. l. 1. v. 701. quoque infra, in voce Triclinium. Aliter Accubita quoque Stibadia, dicta sunt, Graecis ἠμικύκλια, Latinis etiam hôc sensu himicyclia, a forma scil. lunata seu semicirculari. Unde Apuleius semirotundum suggestum vocat etc. qua de re vide Salmas. ad Lamprid. in Heliogabalo passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.